Magdalena - Case 2 - ADBR 3B 861

ReadAboutContentsHelp

Pages

419r
Complete

419r

Petrus Hugueti magister ayssie dicte civitatis citra tamen revocationem procuratorium suorum contra

Last edit about 4 years ago by Dan Smail
419v
Complete

419v

et adversus Magdalenam Coline olim sclavam suam et contra quacumque personam pro eadem in judicio legitime intervenientem. Dicens quod dicta Magdalena olim serva dicti Petri inmemor beneficii acepti a dicto Petri patrono suo quam in libertate seu casi tenuit pro tempore proxime preterito dicta Magdalena reddens malum pro bono cum potuisset ipsam vendere ut servam quia ex iusto bello regio eandem habuit idem Petrus et tenuit per decem annos et ultra et tanquam ingrata et in memor beneficii acepti a dicto Petro eumdem Petrum patronum suum vocari fecit in ius et in iudicio causa juris experinde seu litigandi cum eodem Petro patrono suo tam coram domino Antonio de Raude tunc judice alterius curiarum Palacii civitatis Massilie quam coram domino Johanne Raynaudi tunc et tunc judice alterius curiarum civitatis Massilie quam coram aliis judicibus ordinariis et appellationis dicte civitatis nulla licentia a vobis seu aliis judicibus

Last edit about 4 years ago by Dan Smail
420r
Not Started

420r

This page is not transcribed, please help transcribe this page

420v
Complete

420v

Cui petitioni petit responderi litem debito modo contestando.

Verum quia dictus Petrus Hugueti habet testes nunc in presenti civitate de predictis de quorum morte senio oblivione ac recessa timet ne inopia probationum careat jure suo ad eternam rey memoriam dat facit titulos infrascriptos super quibus iuxta formam statuti dicte civitatis super hoc editi petit illos audiri et examinari et una cum decreto domini judicis si opus fuerit ipsis examinatis de eorum depositionibus petit instrumentum protestando ut est moris et jurans quod predicta non petit in dolum seu fraudem alicuius sed iustitia sua conservanda et cetera.

Last edit almost 2 years ago by kpwang
421r
Complete

421r

.i. Et primo probare intendit dictus Petrus quod dicta Magdalena capta per amicos regios in partibus Nepolitanis bellando contra hostes regios domini nostri regis Ludovici dicta Magdalena fuit tanquam sclava data per dictum comitem Chareti amiralhum regium et alios patronos galearum domini nostri regis eidem Petro quam deduxit cum galea sua quam patronizabat ad partes Massilie.

.ii. Item probare intendit quod dicta Magdalena fuit capta tunc temporis cum quibusdam rebus ab hostibus domini nostri regis Ludovici et de iusto bello.

.iii. Item probare intendit quod dicta Magdalena sciens se sclava et serva dicti Petri in servitute existens et ut sclava servivuit dicto Petro per decem annos vel circa et ita est vox et fama inter noticiam premissorum habentes.

.iiii. Item probare intendit quod dicta Magdalena

Last edit almost 2 years ago by kpwang
Displaying pages 31 - 35 of 133 in total