Magdalena - Case 2 - ADBR 3B 861

ReadAboutContentsHelp

Pages

470r
Complete

470r

dictam Magdalenam que antea ut prefertur absolverat ad dandum et solvendum dicto Petri dictos quinquaginta aureos ex eo quia ipsum venia ab eo non postulata in causam principiis traxerat contra omnia et singula premissa hic habeauntur pro sufficienter expressis? verum cum ex una et eadem causa absolutus inde maxime per eundem judicem condempnari non debet in dictaque curia dictarum secundarum appellationum non sunt judices multum litterati secundum quod merita huiusmodi causarum exhigunt et indegent. Eapropter eidem sacre regie maiestati pro parte dicte Magdalene humiliter supplicatur quatuenus causam et causas huiusmodi ac etiam nullitatis causas? et certis? dimissis? cum omnibus et singulis emergentibus incidentibus depen.? et ….? comittere dignetur dicto domino Poncio Cayerssii coram quo dicta prima causa pendet audiendum decidendum et sine debito terminandi summarie simpliciter et de plano solaque facti veritate inspecta oblatione libelli ac litis contestationem et dilatoriis ac cavillossis anfractibus totaliter proculpulsus quibuscumque intruciarium forsani facien.? que omni hic etiam habeantur pro sufficienter expressis in aliquo non obstante literas super hoc concedendi opportunas. Post quanquidem supplicationem et oblatam et in predicto nostro nobis assistenti consilio latam nos cum deliberationem illius volumus et fidelitati tue harum? serie de certa nostra scientia expresse comictendo mandamus quatenus statim vocatis vocandis dicte supplicanti ministres et facias super premissis petiti requisitis ac etiam supplicantis una cum incidentibus? dependentibus? emergentibus et connex.? brevis et expedite jusiticie complementum summarum simpliciter et de plano sine strepitu forma et figura judicii obliationem libelli et litis contestationem ac aliis quibuscumque cavillosis anfractibus diliationibus frustatoriis et appellationibus friviolis factis et faaciendis forsam super hiis in aliquo non obstantis sola rey veritate tantum prospecta et facias que

Last edit almost 2 years ago by Dan Smail
470v
Complete

470v

decreveris inde rite a partibus observari et excequtionem celeri et debite demandari. Datum in civitate nostra Aquensis per virum nobilem et egregium Johannem de Sado legum doctorem consiliarium et fidelem nostrum delectum mandato not.? locis? maiorum judicis comitatium predictorum die vicesima nona mensis Augusti anno domini millesimo iiiiC octavo prime indicione per regem in suo consilio de Bresa. Quequidem litere comissiorium super descriptarum nobis presentate servunt per Magdalenam uxorem Hugonini de lo Charges sabbaterii civitatis Massilie quas petiit exequi et exequtionem debite et celeri demandari iuxta printuum? continen.? et tenorem in quorumquidem literarum et comissionum nobis factarum exequitionem super etiam nobis presentatarum vobis tenorem presentium regiam auctoritate qua fungimur? districte precipiendo inhibemus atque mandamus quatenus pendentem dictam nobis facta comiss.? vel novi.? ni preiudicium dicte Magdalene seu suorum bonorum faciatis? seu fieri per quem piam modo aliquo permittatis quinymo omnia innovata ad statum pristinum et debitum reducatis seu reduci faciatis indilate. Actaque omnia causam dicte nostre commisse? tangen.? clausa correcta et fideliter sigillata hinc ad diem decimam quintam post presentum putationem Tharascon. auti alibi ubi tunc nos esse contingerit infra comictatium Provincie et Forcalquerii nobis infallabiliter trasuncter procuret.? citantes nichilominus dictum Petrum Hugueti ut si sua putaverit interesse et parte facere voluerit in hac causa predicta coram nobis legitime comperte procuret ad videndum aperiri acta per vos nobis transmittenda. Et procedendum in causa prout de iure fuerit procedendum alias in eius absencia procederetur in eadem prout justicia

Last edit almost 2 years ago by Dan Smail
471r
Complete

471r

sua debit eius absencia in aliquo non obstan hiis debite exequtis et superscriptis remanentibus puntanti. Datum Aquensis sub nostra proprio sigillo die penultima mensis Augusti anno incarnationis domini millesimo iiiiC achardi.

Ad quam diem crastina superius per dictum dominum judicem assignatam ad audiendum respontionem super q. contentis in supradictis literis in dicta curia et coram prefato domino judice protribunali sedente que? dies fuit martis quarta dicti mensis in vesperis comparuerunt dicti dominus Bertrandus Gomberti et Magdaurena quibus supra nominibus et petierunt ut supra et q. supra parati? audire respontionem dicti domini judicis.

Et dictus dominus judex in exsequitione dictarum literarum respondit quod ipse habet pro inhibito et paratus est supercedere in causa et nichilominus iussit fieri acta in dictis literis contenta prout in eisdem continetur.

Et ibidem existens dictus Johannes de Ysia procurator nomine dicti Petri Hugueti et petiit copiam dictarum literarum sibi dari et concedi.

Et dictus dominus judex copiam supra petitam eidem domino Johanni concessit.

Ego Raymundus Elie notarius predicte curie predictam scripsi et cetera.

Last edit 5 months ago by Dan Smail
Displaying pages 131 - 133 of 133 in total