De Magnetica [...] Plantarum p. 636

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

{Montes glabri & steriles metallorum plerumque feraces.}
cium quoque latentis venæ erit; si arborum folia tempore verno
liuida sint; aut subcærulea, si rami, præsertim superiores infecti ni-
grore aut alio colore minùs naturali; si stipites bifidi, si rami nigri
aut discolores, ea namque opera, faciunt calidi & sicci venarum ha-
litus, qui ne radicibus quidem arborum parcunt, sed eas aduren-
tes, prorsus infirmas reddunt: dubium igitur nullum est, Plantas
metallica qualitate continuis montium exhalationibus imbutas,
aliquam ad ipsa metalla supra quorum venas crescunt similitudinem
fundare, difficultas solùm est, vtrùm hæc similitudo attractum cau-
setur; {Vtrùm Plantæ Magneticæ trahant Metalla.} Paracelsum primò in ea opinione fuisse reperio; vnde suadet
diuersa metalla diuersis virgulis inquirenda, eò quod nulla sit plan-
ta, quæ non habeat metallum aut minerale quoddam sibi appropria-
tum, in quod naturaliter, vt alia omnia, feratur. Hinc ait Cory-
lum super argenti venam crescentem naturaliter, venas argenti ap-
petere; ita virgam fraxineam, æri, virgulam ex Piceastro plumbo
reperiendo conferre, eò quod dictæ arbores dictis occulto quo-
dam consensu respondeant: addit Iuniperum, Hederam, Capri-
ficum, Pinastrum, aculeataque omnia maximè metallorum socie-
tate gaudere, atque ideò, vt plurimùm latentium venarum signum
esse. Ego autem hanc virgularum divinarum inclinationem ex vi
quadam Magnetica, qua plantæ occulto veluti motu in ea ferantur,
prouenire non facilè crediderim; cum huiusmodi virgulæ dictis me-
tallis, quibus cum amicitiam habere dicuntur, applicatæ, quantum-
uis exactissimè & leuissimè æquilibratas, nullum tamen inclinationis
effectum præstare, experimento à me facto, non semel compererim;
quem tamen æquè præstare deberent, ac supra venas expositæ. Quo-
modo autem metalloscopi huius certissimum experimentum in ipsis
quoque fodinis sumere valeant, hic docere non omittendum duxi;
Accipiantur stolones earum arborum, quæ cum diuersis metallis
Magnetismum habere dicuntur. Ex his acum formabis non secus
ac acus Magneticæ fieri solent; sint
autem huiusmodi acus μεταλλόκοποι
ex duobus diuersi generis lignis com-
positæ, prior pars ex stolone ad metal-
lum sympathico; altera ex quolibet
ligno sicco, vtraque coniuncta, in vnam
veluti acum coalescat, quæ loco con-
iunctionis pileo quodam ex qualibet
materia coniuncta; supra obelum
/stipiti

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page