De Magnetica [...] Plantarum p. 635

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

metallicis venis detegendis usus esse solet, atque ea quæ sequitur ra-
tione fit. {Fabrica virgulæ auriferæ.} Primò virgam cultro resecant colurnam, quam præ cæteris
ad venas quærendas, idoneam esse censent, præsertim si Cory-
lus supra venam aliquam creuerit; necesse autem est, vt digiti
compressi ad cælum spectent vtque virgula erigatur ea parte, qua
cornua coëunt, vt ex figura patet. Alia quoque ratione has virgu-
las apparari in Germania vidi; accipiunt
tenuissimum & enodem Coryli surcu-
lum, quem bifariam in duos bacillos
dissecantes, horum vnum bacillum in
suprema parte excauant, alterum in co-
num acuunt, ita vt hic conus alterius
concauo commodè, & leuiter veluti in
matrice excipi possit: hoc ita facto, huc
atque illuc per montosos tractus vagan-
tur; dicunt itaque simul ac supra venam
pedem posuerint, statim virgulam ver-
sari, & inclinatione sua prodere venas;
verùm sicuti experimentum innumeris
superstitionibus scatet, ita pauci ei fidem
habent. Georgius Agricola lib. 2. de re
metallica expensis vtriusque sententiæ
momentis, tandem negatiuam opinionem amplectitur. {Vtrum naturali vi latentes venas auri & argenti monstrent.} Virgula,
inquit, diuina, qua incantatores scrutantur venas, vt annulis etiam speculis,
crystallis, quamuis forma furcæ figurari possit, nihil tamen ad rem interest,
rectane sit, an in aliam figuram formata: non enim valet virgulæ figura; sed
incantamenta carminum, quæ mihi connumerare non licet, neque libet.

At se positis omnibus incantationibus, atque vitiosis superstitiosisque
circunstantijs, solum hoc loco quæri posset: Vtrum aliqua vis natu-
ralis huiusmodi Corylo insit, qua argentum petat ab eo attracta; vt
Metallog[n]omones, vel ex sola Plantarum constitutione & qualitate,
in interioris montium qualitatis venarum cognitionem deuenire
possint. {Ex constitutione Plantarum in montibus, metallum, quo mons prægnans est, cognoscitur.} Halitibus enim ex Antimonio, Auripigmento, Arsenico ex-
spirantibus, omnes Plantas aduri consumique necesse est, præter
quasdam, quæ hoc halitu veluti roborantur; vnde montes glabri &
steriles plerumque metalli latentis alicuius indicium præbent; Indi-

Llll 2 /cium

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page