De Magnetica [...] Plantarum p. 637

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

stipiti oblongo infixæ perfectè æquilibrentur; {Actus metalloscopa.} quo facto si vim mo-
tricem experiri volueris locum venæ amicæ, cum dicto instrumento
accedes, & siquidem motrice vi fuerint imbutæ, pars illa stolonis sym-
pathica necessariò ad metallum se inclinabit; sin, certò tibi persuadeas,
supra memoratam inclinationem virgularum diuinarum esse ficti-
tiam, cum manibus metallicorum variè eam pro libitu inclinantibus
potiùs, quàm propriæ virtuti inclinatiuæ huiusmodi effectus adscri-
bendus sit: si verò eam inclinare inueneris, non ea Magnetismo, sed
elementari virtuti imputes velim, vt paulò post dicam. {Virga alnina ad aquam latentem inclinatur.} Hac arte ego
virgulam ex Alno præparatam, egregiè latentem aquam inclinatione
sua demonstrare reperi: hac quoque arte rerum diuersarum motiones
occultas indagare solertem philosophum posse, manifestum est,
vnde hic eam adiungendam existimaui, vt curiosis ingenijs, multa
experiundi occasionem præberem; Porrò vim eam, qua ad latentem
aquam, aut metallum se inclinat virga, seù versorium, verè Magne-
ticum esse non puto. Sed hanc inclinationem si quandoque contin-
gat, ea ratione, quæ sequitur, fieri verisimile est. Vapor aut exhalatio
metallica per radices arboris hausta, ramorum foliorumque humori
coniuncta constringitur, cum autem omnis vapor constrictus solu-
tusque grauiter, fit vt continuo argumento vaporis metallici, præ-
gravatum lignum incuruatumque se veluti inclinet; {Virga alnina ad aquas se inclinat & cur.} hac ratione vir-
gam alninam ad latentes aquas scrutandas præparatam, dum vapo-
rem exeuntem è terra auidè imbibit, tandem eo prægrauatum incli-
are inueni: {Experimenta.} cuius rei argumentum id sat præbuit, quod non quouis
tempore, sed ante meridiem, vt plurimum, dum vapor est copiosior,
hunc effectum præstet, meridiano vtpotè vapore consumpto non
item; tunc enim virgulam alninam paulò ante inclinatam: in æqui-
librio consistentem reperies. Quod libra quoque experieris si enim
bilancis vacuæ æquiponderantis, vnam partem ollæ aqua calida re-
fertæ, altera extra vaporem consistente, imponas, notabiliter lan-
cem ollæ impositam rorido vapore infectam, alteri præponderare
cognosces: consumpto verò vapore, aut exsiccato ad æqualitatem
redigi: Hinc quædam herbæ super mineras crescentes dicuntur gla-
ciare Mercurium; Ad Danubium Vitis clauiculi & folia plerumque
inaurata spectantur, latentis venæ aureæ signum; Crocum in sulphu-
ræis montibus crescens, eius vi imbutus stamnum aureo colore tingit.
Ex quo patet omnibus arboribus plantisque hoc proprium esse, quamuis
vapor metallicus aquæ commixtus hunc effectum notabilius præ-
stet. Hinc patet quoque cur subindè inter cortices arborum copiosus

Llll 3 /Mercu-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page