De Magnetica [...] Plantarum p. 632

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

medullæ; quod subtile & humidum, in folia, flores, fructus abit:
non secus in heterogeneo corpore animalis, cum varia sint membra,
singula naturali quodam appetitu, id quod membro certo corre-
spondenti conuenientius est, attrahunt. {In quo constat vis plantarum attractiua.} Quæritur igitur, in quo con-
sistat huiusmodi vis plantarum attractiua, aliqui in vnum Solem re-
ferunt, quidam in vitalem calorem, sed cum caloris officium sit pa-
bulum attractum concoquere & digerere, non video, quomodo sa-
tisfaciat hoc argumentum, nisi calorem hunc aliquid distinctum ob
elementari dicas. Videmus enim & cineres humidum imbibere, &
cartam bibulam, & tamen tantum caloris actualis non habent, quan-
tum animalia, quæ minus sunt attractiva. Denique sic etiam quispiam
potum cibumque attrahere dici posset. Dico itaque hanc attractionem
fieri non omnino à calore & siccitate vitali, nec etiam ab omnino
peculiari quadam virtute distincta, sed ex utrisque orta, quæ imme-
diatè ex ipsa anima vegetatiua emanet, quam nos appetitum natura-
lem dicimus omnium vegetabilium; ita animal alimentum appetitu
quidem naturali, sine quo viuere non possit, attrahit in genere: sed
& singula membra sibi proprium quid in eo nutrimento heteroge-
neo maximè sibi conueniens, attrahunt. {Analogiæ rerum mira vis.} Quin si species alicui mem-
bro propriæ solæ sumantur, tanto auidius dicta membra eas attr-
ahent, contrariumque fortius dispellent: hac ratione quædam mirificè
cordi, alia iecinori, nonnulla spleni, quædam pulmoni & stomacho,
alia alijs partibus conueniunt, & quidem auidè ab ijsdem attrahun-
tur. Contrarium verò ijs remis velisque fugere videntur. Quæ omnia
ex præcedentibus constat. Hinc hepar calidum mirum in modum
afficitur Cichoreo, Endivia, Fumaria, refrigerant enim sanguinem,
eumque ab omni superflua impuritate purificant: Scolopendria, Fi-
licula, Ceteraco Splen gaudet, eius enim ope à superfluis fæcibus
impuritatibusque melancholicis, quibus aggravatur, liberatur: &
de quibus in Medicina nostra Magnetica fusior dabitur dicendi mat-
teria.

Cum ergo singulæ Plantæ ex vna & eadem panspermia quadam
fœta tellure pro conditione & qualitate terreni, cui inseruntur, nu-
trimentum naturæ suæ consentaneum attrahant: Certæ herbæ vene-
nosæ, omnem qualitatem venenosam, terreno alicui insitam, tan-
quam sibi proprium & conuenientem succum, salubrioribus negle-
ctis, attrahent. Si verò terra ita veneno infecta sit, vt præter venena,
alia attrahere non possit, & ipsæ salutares herbæ succum suum in ve-
/neno-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page