De Magnetica [...] Plantarum p. 633

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

nenosam qualitatem conuertent; ita in terram è fouea bufonis
erutam, atque aqua Napelli maceratam planta quæuis, quan-
tumuis salutifera implantata, in exitiale prorsus venenum degene-
rabit, quod satis superque Saluia venenoso bufonis halitu infecta
docet, & sic de cæteris: Item si planta naturalem inclinationem ad
metallica loca habuerit, naturam eius metalli supra quod creuerit,
assumet: cum nutrimentum ex vapore metallico expirante, tanquam
sibi conueniens naturali quodam appetitu in corpus suum attra-
ctum deriuet. {Varias qualitates hauriunt plantæ ex loco in quo nascuntur.} Hinc herbæ supra venam ferri, aut Magnetis crescen-
tes, omnes Magneticæ sunt: Nam certa ratione præparatæ vim non
attractiuam tantùm, sed & dispositiuam participantes; de quo
fusè in partè 2. libri 1. ita supra argenteam venam vna cum co-
lore qualitatem argenti imbibent; Herbæ quoque nonnullæ su-
pra fodinas crescentes Mercurium glaciare dicuntur; quod tamen
falsum comperi. In Germania ad Danubium vti & in Hungaria
vitium clauiculi; & folia plerumque inaurata spectantur latentis
auri signum; Crocus quoque in sulphureis montibus crescens, eius
vi imbutus stannum aureo colore tingit. Præterea si plantæ supra
terram salutifera quadam virtute imbutam creuerint; tantò erunt
salubriores, quantò plus de succo istiusmodi terræ participant.
Secus fiet si supra terram noxiam, & prauis qualitatibus imbutam
creuerint.

Quorum quidem omnium principalis causa & remota Sol est,
proxima dispositio, seu qualitas terræ: Sol enim moto suo perenni
varia causatur climata, pro varia dispositione cum proprij terrani;
tum fluminum, maris, montium, meatuum ignium prætereà sub-
terraneorum ope, hanc, quam videmus mineralium, vegetaliumque
varietatem producit. Quæ omnia fusius in nostro Mundo subter-
raneo manifestabuntur: Cum igitur humidum cum puluere varia
virtute fœto pluuia, aut rore, aut alia simili irrigatione in aptam
terram generandis Plantis disponitur, Solis calore accedente gene-
rabitur Planta, iuxta naturam istius terreni. {Vnaquæque Planta eum humorem terræ attrahet, qui naturæ suæ magis fuerit consentaneus.} Hinc vnaquæque
herba in id, ex quo fuit, reuertitur, vnde & id, ex quo est, occulto
quodam appetitu attrahit tanquam sibi simile, congeneum: & con-
sequenter commodum: incommodum autem vel dissimile auersatur,
vt prius quam id attrahit, contabescat. Quæ omnia hoc constat ex-
perimento, si herbam minutim concisam, aut etiam in cinerem re-
dactam terræ inseueris, herba crescet eiusdem speciei cum ea, quam
terræ indideris. Conchilia contrita quoque in Promontorio Peloro

L111 /Sici-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page