De Magnetica [...] Plantarum p. 631

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

dispositionis pororum, tam expeditè humorem trahere potest, ac
mas laxioribus poris præditus) mirum non est, si & naturæ quodam
instintu, vt & alia vegetalia in eam tanquam nutrimenti sui largito-
rem beneficum, vt in Nenuphar ad aquas, inclinet. {Caprificus.} Simile quid in Ficu
& Caprifico in Calabria me observasse memini, est enim Caprificus
Ficus mas, & syluestris, ficus quidem innumeras producens, at quæ
nunquam maturescant, nihilominus quod ipsa non habet, alijs vi-
delicet fœminis solet abundè largiri. {Quomodo ficus breui maturescant.} Nam agricolæ, quo ad matu-
ritatem ficus citius perducantur, atque in arbore firmentur solidius,
Ficus immaturas Caprifici, fœminæ fructibus circumponere solent,
quo fit, vt & ficus breui tempore, & perfectè maturescant, & ita ar-
bori firmiter inhæreant, vt de decidentia nulla ratione imposterum
metuant: hinc quoque in siccis campestribus Apuliæ, permittuntur
ad rationem venti, vt flatus feratur in ficus, vel eius fructus aliunde
allati & colligati, inijciantur ficui: inest igitur Caprifici fructibus
vis quædam ὀψιωτικὴ, siue maturatiua, quam dum in præsentes a-
lias ficus exspirat sphæricè, eas concoquit, crudum & super-
fluum, humidum, terrestreque in ijs digerit, atque ita tandem
ad maturitatem perducit, & cum hæc vis putredinem quoque im-
pediat, fit, vt ficus formam quoque in arbore consistentem ac-
quirant.

QVÆSTIO.

Quomodo & utrum membra animalis Plantæque alimentum verè
Magneticè trahant?

Plerique Medicorum existimant, attractionem, qua animal aut
planta coueniens sibi nutrimentum attrahit, esse verè Magne-
ticam, perperam: Magnes enim ob multos alios fines cum consi-
mili sibi corpore coit, quam planta cum nutrimento, ordinantur e-
nim illi coitus, in ordine ad situm naturæ conuenientam cum toto
obtinendum, siue ad indiuiduum sibi subiectum conseruandum,
quæ admodum diuersa sunt: {Qu[omod]o plantæ trahant nitor materiæ.} etsi attractio vtraque id, quod remo-
tum est, & distans pabulum conuenientia quadam naturæ sibi incor-
poret, ita videmus plantam, non vnius tantum generis succum at-
trahere, sed & pro membrorum plantæ diuersitate, diuersa nu-
trimenta, omnia sub vno tamen succo latentia attracta in se deriua-
re. Ita quod in succo terreum est, cortici c[e]dit, quod est calidum,
/me-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page