De Magnetica [...] Plantarum p. 630

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

{Plantæ patrium solum naturaliter amant.}
bustiores, durabilioresque, quam ad alteram esse comperiuntur. Præ-
terea cum plantæ singulæ qualitatem istius terræ, à qua fuerunt pro-
ductæ, assumant, naturali quodam appetitu veluti patriæ amore in
eam feruntur. Hinc aquaticæ in locis torridis transplantatæ phthysi
plerumque contabescunt, siccæ verò naturæ ex locis aridis in humida
translatæ hydropisi, vt plurimum, intumescentes humore nimio
computrescunt, ita frigidæ in locis calidis corrugatæ, in nescio quos
arthriticos effectus incidunt, calidæ denique in frigidis locis ita de-
generant, vt vix dignoscantur, ita varia transplantatione, variam cau-
sari plantarum metamorphosin Teophrastus quoque notauit, vt ra-
pum, Brassica, Typha, Zea, Sisymbrium, & Mentha alternas sola trans-
plantatione metamorphoses experiuntur. Nenupharum, seu Nym-
phæam proprio experimento comperi, adeo humoris appetentem
esse, vt si in sicco plantatæ vas aqua plenum supponas, toto veluti cor-
pore inclinata aquæ coniugium ambire videatur.

{De palmarum Magnetismo mira.}
Quis non miretur, miram quandam inter palmam marem & fœ-
minam sympathiam, qua vehementi quodam amore, ita se prose-
quuntur, atque adeo altè ijs Veneris quidam intellectus insidere vi-
detur, vt altera alteram depereat, nec prius hæc desiderio leuetur,
quam eam adamatus mas consoletur: ["nec latet hæc φυλομανία Agri-
colas, qui palmas inibi obsitas manibus contrectantes, ad eam reuer-
si, quæ amore tabet, manibus contingunt: tunc osculo illa, vt cum
Plinio loquar, manum blandè demulcens, amorem confitetur, sese
illius desiderio stimulatam, huius vesaniæ remedia affert, quo a-
mor diluatur. Maris enim flores trunco erutos Amasiæ capite cir-
cumponunt, tunc amans amoris pignore exhilarata vberi fœtura fœ-
cundabitur."] Quidquid sit ab ipsis Africanis, dum Melitæ degerem,
non semel intellexi, sine maribus in Africa fœminas passim sterile-
scere, coniunctas verò marito, mox nutare, ac in mutuos ample-
xus ruere, vna vel ad alterius aspectum surrigente comas, hoc pacto
fœminam blandioribus comis conspicuam, mas erectis comis hispi-
dus, afflatu visuque ipso & puluere suam consortem veluti gravidat:
dum igitur mascula floret, spatham ascendentes puluerem super fru-
ctum fœminæ decutiunt, illa eo apersa suos fructus nullo pacto a-
mittit, sed roborat & perficit, immò comis se mutuò implexis iucun-
dissimè simul, ac genialiter viuunt: cuius quidem rei ratio alia non
est, nisi humoris excessus in mascula palma, atque vapor quem conti-
nuò exspirat, quo dum fœmina destituta est, (neque enim ratione
/dispo

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Stephen

φυλομανία: surely he meant φιλομανία?