p. 5

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review

5

pro redditu annuo viginti libraru[m] acquisisset. Deniq[ue] quu[m]
ia[m] vna illa vtriusq[ue] partis sese vniendi sententia valuisset
com[m]uni co[n]sensu per amicos suos apud pred[i]c[t]um Rege[m] Ed=
wardu[m] egerunt, ta[m] pro se vniendi facultate, q[uam] pro Colle=
gio suo, quod in opere erat, et ad calce[m] fere p[er]ductu[m] Rege[m] re=
gio diplomate confirmando prudenter in hoc mature[m]
prospicientes vt quu[m] alii quida[m] fundatores Collegia sua
quæ edificabant priuata auctoritate (bullis solis contenti
papalibus) stabilirent (quæ nec nisi multis interiectis
annis Regiæ confirmationis robur acceperu[n]t ipsi regia
auctoritate muniti collegii privilegia securius tuerent[ur], ac
omne[m] aduersariæ cavillationis occasione[m] amputarent.
Qua[m]uis nec ips[i]s papalibus confirmationibus o[m]nino
destitutu[m] fuit collegiu[m]: Quas tamen oppidani sedi=
tiose in collegiu[m] irruentes, tempore Regis Rich[ard]i secundi
(vt postea copiosius referet[u]r) flam[m]is absu[m]pseru[n]t: alias
etia[m] cartas et monumenta permulta scriptis co[m]prehe[n]sa
eode[m] incendio involuentes. Alderman[n]us igit[ur] et f[rat]res
pred[ict]i voti compotes facti sunt: hac clausula in cartis
Regiis co[m]prehensa, vt pro ipso etia[m] et Philippa vxore
sua regina, preces offerrent: vt ex eiusde[m] cartis dicti
Regis (Datis septimo Die Noue[m]bris anno regni sui vice=
simo sexto) manifestu[m] est. Quaru[m] in altera no[n] solum
concessa p[otest]tas stabiliendi et ornandi collegii; sed etia[m] sta=
biliendi per manu[m] mortua[m] advocatione[m] æccl[es]iæ s[an]c[t]i Bened[i]cti
qua[m] olim acquisieru[n]t a Ioh[ann]e Dargentem milite; henricus
de Tangmere, et Will[el]mus Horwode Will[el]mus De Wymling=
ham cl[er]icus, et alii. Qua[m] quide[m] aduocatione[m] Dominus

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Lucio Alvarez

Some of the punctuation is lighter than the letters, so I think it was added by someone else. In line 5, the comma after 'suo' matches the letters, but the one after 'erat' and the one right below it in line 6 do not. I'm only transcribing the ones that match.