iii

Facsimile

Transcription

Status: Page Status Needs Review

Prologus
Fratris Jacobi philippi Bergomensis, ordinis Heremitarum divi Augustini ad
sacratissimam Beatricem Aragoniam, Ungarorum et Boemorum Reginam in librum de
claris sceletisque Mulieribus novissime congestum.
Prologus.
Scripsimus iam dudum sacratissima Regina latiori volumine de uni
versis Regibus virisque quibusque illustribus, tam recentioribus quam novis
simis: sed et de plerisque mulieribus: ac de totius mundi rebus gestis,
cum Geographia multorum regnorum atque regionum prout historia ipsa
quam scribebamus, locorum aliquam requirebat significationem, vt lucidior fieret.
Quod plane volumen, chronicarum Supplementi Titulo prenotavimus: quodque opus
impressorum offitio iam pluribus comune studiosis hominibus reddere curavimus.
Id quoque nescio quo merito (nisi quia curiosiora admodum mortalibus placent)
ab vniversis iam fere ingenti comparatum est affectu. Attamen si quid in his ipsis lecto-
ribus arriserit, non vtique mihi ascribendum putavi, sed deo permunifico gratulandum pu
to, aquo semper effluit quicquid egregium potest humana fragilitas. Hinc igitur ani-
mata, hinc incensa fiducia motusque (etsi rugosa fronte in senium perductus) cum sepe
sepiusque mecum tacita cogitatione animo versarem, multarum mulierum egregia facta:
cum divina, tum humana ab ipsa gloriosissima dei genitrice Maria initium su-
mendo. et aliis propemodum innumerabilibus, cum gentilibus: tum christianis,
ad hanc vsque nostre fecis etatem etiam subsistentibus. Quarum quedam (vtpote)
gentiles, vt ceteros claris facinoribus anteirent, omne studium, substantiam, sangui
nem, ac ipsam suam animam exigente opportunitate ponere statuere, ut ex ea nomen
earum in posteros deducerent: ac perpetua memoria commemorarentur Christi-
colis vero, que pluriora pro christi gloria, strenue, fortiter, et sapienter egerunt, ac prae-
ter naturam fecerunt. Quibus etsi a natura rerum molities insita et corpus de-
bile, ac tardum ingenium datum fuerit, in virilem tamen evaserunt animum, ita
ut ingenio celebri, infractoque pectore, atque virtute conspicua, ause fuerint viris etiam
difficilima pro christo aggredi atque perficere, ex quibus certe maximis laudibus
veniunt extollende. Et iccirco ne merito etiam ipse fraudentur suo, imprimis
in animum venit, ex his que historie et memorie refferunt, et hebreis veteris te-
stamenti, et gentilibus, sanctissimisque martyribus et virginibus atque aliis plerisque
nostri evi viraginibus, quas aut audatia, seu ingenii vires, et industria ac litte-
raria, aut singulare aliquod nature munus, vel fortune gratia, seu mundialis in
iuria notabiles fecit, in unum deducere voluminis corpus. Nec volo tue maie-
stati legenti incongruum videatur, si Sare, Olde, Iudith, Hester, sanctissimis
pudicissimisque matronis, immixtas Semiramidem, Medeam, Athaliani, Olym
piadem et Cleopatram compererit. Neque etiam post salvatoris nostri adventum si simi
liter sancte Petronille, Marte, Marie magdalene, Agneti, aliisque similibus sanctissi
mis christi martyribus et virginibus, comixtas Agrippinam Neronis matrem, Fau
stinam augustam, Semiamiram mesanam, et alias impudicissimas fetulentasque feminas,
quibus per grande sed pernitiosum fuit ingenium, vel eisdem bonis conforme. Non enim
mihi animus est, hoc claritatis nomen ita strictim sumere, ut semper in virtutem vel
sanctitatem videatur exire, quinymo in ampliorem sensum (bona cum pace) legentium tra-
here. Et illas solas intelligere claras, quas quocunque ex facinore orbi, vulgato
sermone notissimas novero. Cum etiam inter apostolos aliosque sanctissimos ecclesie

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page