Exceptionis Capitis Sancti Clementis

ReadAboutContentsHelp

Pages

1
Complete

1

[Fol. 51r] Incipit tractatus exceptionis capitis sancti Clementis pape et martiris, ab Constantinopolini in Cluniacum translati, quem eddidit magister Rostangng Cluniacensis monachus.

Ad corroborandam fidem fidelium et ad augendam deuotionem audientium quomodo vel qualiter vel a quibus factum est vel que fuit causa huius translationis, pro modulo sensuli mei presentibus et futuris notificare[1] studui. Huius facti causa fuit captio sancte ciuitatis Iherosolime, que pluries et[2] pluribus capta[3], ymmo plerumque a plerisque usque ad solum est diruta. Huius ciuitatis casus et clades, que[4] pro peccatis incolarum passa est, audire non est contempnendum[5] quia in ipsa fides et salus seu redemptio nostra sumpserunt exordium atque perfectionem, quia ibi operatus est Dominus salutem nostram in medio terre.[6]

Explicit prefatio.[7]

Incipit translationis narratio.[8]

Legimus in antiquis hystoriis atque prophetis, ubi conditoris nostri miracula et fortia facta patrum narrantur, quod comminatio exidii[9], quam Dominus adversus Iherusalem per uaticinia prophetarum mandauerat, ea se non corrigente, per Nabuchodonosor regem Babiloniorum adimpleta est a Deo.[10] Quidam Nabuzardan, princeps militie sue, non solum ciuitatem Iherusalem expoliauit, sed etiam muros destruxit et alumpnos eius in Babiloniam captiuos transduxit.[11] Huius predicte ciuitatis ruinas Iheremias quadruplici planxit alphabeto, que postea sub Cyro rege Persarum honorificabiliter rehedificata est.[12] Legimus etiam in euuangelio, quod cum Dominus per mediam transiret ciuitatem, quidam ex discipulis eius ait illi: “Magister, aspice quales lapides et quales structure muri eius!” Cui Dominus ait: “Vides has magnas edificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.”[13] Quod uerbum[14] quamuis preteritorium, celo et terra transeunte, preteriri non potuit, quia ex ore uerbi eterni prodiit ymo per Titum et Vespasianum completum est, qui non solum usque ad solum ciuitatem destruxerunt et inhabitantes Iudeos trucidauerunt, et triginta[15] ex eis pro uno argenteo uendiderunt, uerso ordine[16], quia Dominus triginta argenteis ab eis fuerat emptus. Rursusque eandem ciuitatem Helius Adrianus, Iosepho narrante, funditus subuertit.[17] Sed quomodo deinceps a quibus[18] reedificata[19] uel regnata fuerit, usque ad tempus millesimi nonagesimi noni anni, nam ab incarnatione Domini anno milleno centeno, sed minus uno, Ierusalem Franci capiunt uirtute potenti[20], quere hystorias et inuenies. //

Huius autem captiuitatis captionem uel ereptionem[21] de manu paganorum causa extit[22] Urbanus papa secundus, uir religiosissimus et reuerentissimus, quem diuinia dispositio de claustro Cluniacensi elegit eum in sacerdotem sibi et in culmine summi pontificatus constituit.

Hic celesti desiderio afflatus, cepit deliberare qualiter ciuitas sancta Iherusalem, ab immundis et nefandis hominibus liberata, Christianis et Christiane religioni redderetur, ut ab eis Deus glorificaretur et honorificaretur, ubi Deus multa pro eis passus fuerat.

Last edit 4 months ago by alester5
2
Not Started

2

This page is not corrected, please help correct this page

3
Not Started

3

This page is not corrected, please help correct this page

4
Not Started

4

This page is not corrected, please help correct this page

5
Not Started

5

This page is not corrected, please help correct this page

Displaying pages 1 - 5 of 8 in total