471r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

sua debit eius absencia in aliquo non obstan
hiis debite exequtis et superscriptis re-
manentibus puntanti. Datum Aquensis
sub nostra proprio sigillo die penultima
mensis Augusti anno incarnationis domini
millesimo iiiiC achardi.

Ad quam diem crastina superius per
dictum dominum judicem assignatam ad audiendum
respontionem super q. contentis in supradictis literis
in dicta curia et coram prefato domino judice
protribunali sedente que? dies fuit martis quarta
dicti mensis in vesperis comparuerunt dicti dominus Bertrandus
Gomberti et Magdaurena quibus supra nominibus
et petierunt ut supra et q. supra parati?
audire respontionem dicti domini judicis.

Et dictus dominus judex in exsequitione dictarum
literarum respondit quod ipse habet pro inhibito et
paratus est supercedere in causa et nichilominus
iussit fieri acta in dictis literis contenta prout
in eisdem continetur.

Et ibidem existens dictus Johannes de Ysia procurator
nomine dicti Petri Hugueti et petiit copiam dictarum
literarum sibi dari et concedi.

Et dictus dominus judex copiam supra petitam eidem
domino Johanni concessit.

Ego Raymundus Elie notarius predicte curie predictam
scripsi et cetera.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page