470r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

dictam Magdalenam que antea ut prefertur ab-
solverat ad dandum et solvendum dicto Petri dictos
quinquaginta aureos ex eo quia ipsum venia
ab eo non postulata in causam principiis traxerat
contra omnia et singula premissa hic habeauntur pro suffi-
cienter expressis? verum cum ex una et eadem causa absolutus
inde maxime per eundem judicem condempnari
non debet in dictaque curia dictarum secundarum appellationum
non sunt judices multum litterati secundum quod merita
huiusmodi causarum exhigunt et indegent. Eapropter
eidem sacre regie maiestati pro parte dicte Magdalene
humiliter supplicatur quatuenus causam et causas huiusmodi ac
etiam nullitatis causas? et certis? dimissis? cum omnibus et
singulis emergentibus incidentibus depen.? et ….?
comittere dignetur dicto domino Poncio Cayerssii coram
quo dicta prima causa pendet audiendum decidendum
et sine debito terminandi summarie simpliciter et
de plano solaque facti veritate inspecta oblatione
libelli ac litis contestationem et dilatoriis ac
cavillossis anfractibus totaliter proculpulsus quibuscumque
intruciarium forsani facien.? que omni hic
etiam habeantur pro sufficienter expressis in aliquo non
obstante literas super hoc concedendi opportunas. Post
quanquidem supplicationem et oblatam et in predicto
nostro nobis assistenti consilio latam nos cum
deliberationem illius volumus et fidelitati tue harum?
serie de certa nostra scientia expresse comictendo mandamus
quatenus statim vocatis vocandis dicte supplicanti ministres
et facias super premissis petiti requisitis ac etiam
supplicantis una cum incidentibus? dependentibus? emergentibus et
connex.? brevis et expedite jusiticie complementum
summarum simpliciter et de plano sine strepitu forma
et figura judicii obliationem libelli et litis contestationem
ac aliis quibuscumque cavillosis anfractibus diliationibus
frustatoriis et appellationibus friviolis factis et faaciendis
forsam super hiis in aliquo non obstantis sola rey
veritate tantum prospecta et facias que

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page