455r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

et in multis aliis legibus eodem titulo et quod vero in l.
fi §. fi. C. de bo(nis) lib(ertorum) [C.6.4.3.pr] et latius inst. de suc(cessione)
lib(ertorum). in §. sed nostra [JI.3.7.3]. Item est casus in l. fi. §.
reverencia tamen. C. de bo(nis) lib(ertorum) [C.6.4.3.3] et ibi vero ubi etiam
supposito quod remisisset expresse iura patronatus
vel ab ipsis patronum suum liberaverit non tamen
perdit propterea reverenciam sibi debitam et sic
quod non vero vocetur in ius sine venia per premissa
nec perdit ius revocandi in servitatutem propter ingra-
titudinem. Item est casus in l. sed si hac [D.2.4.10.pr]. l.
§. si liberta. ff. de in ius vo(cando) [D.2.4.10.10] ubi supponito quod fuerit
nupta patrono tenetur reverenciam prestare et
ideo dicitur quod filium quem ex patrono sucepit
in ius vocare non potest sine venia nec debet
intelligi quod eum suceperit [sine crossed out] matrimonio et
ex illegitimo cortu [for coitu] quoniam tunc non transirent
ad eum iura patronatus et est expressus in l.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page