441v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

rogatus requisitus monitus vel subornatus. Et inde si
sperat habere comodum vel incomodum pro huiusmodi
testimonio ferendo item si parte pretio odio amore timore
gratia vel favore aut amicitia vel inimicitia deposuit
testificata per eum item si attinet? producenti ad
singula singula singulariter respondit quod non.

Anno die et hora quibus supra Aycardus Vedelli civis
et habitator dicte civitatis Massilie testis pro parte dicti
Petri Hugueti citatus et productus juravit ad sancta
dei evvangelia dicerre et deponere veritatem de et super
hiis de quibus fuerit interrogatus. Et deposuit dictum
suum die mercuri vicesima secunda mensis predicti Februarii.
Qui testis interrogatus et diligenter examinatus super primo
et primo super primo titulo dixit et suo iuramento
deposuit quod bene sunt viginit anni lapsi vel circa ipso
teste existente et navigante pro vicescriba in quadam
Galea armata quam tunc patronisabat Antonius
de Lueys quondam dicte civitatis in partibus regii

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page