405r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

dei prodeat indicium? et occulte? ? semper videatur equitatem
habito peritorum consilio et nobiscum deliberatione viso et
diligenter examinato processu inter Petrum Hugueti et
Magdalenam Coline agitato super petitionem quinquaginta
aureorum occasione vocationis in -hiis- ius sine venie
facte per dictam Magdalenam debitorum per hanc nostram
diffinitivam summam quod ore nostro proprio in hiis scriptis
proferimus pronunciamus decernimus et declaramus dictum processum
fore nullum nullitatum vitio subiasserum cum non constet
in actis de mandato sive potestate domini Bertrandi
Gomberti procuratoris dicte Magdalene qui litem fuit
contestatus et alios quamplures actus judiciarios
ex substanciales excercuit et quia actor sui
animi vigilancia instare debet quidquod eius processus
teneat et ne corruat vitio nullitatis quia
ex ipsius persona ius metimur. Idcirco eadem
nostra summa dictum Petrum Hugueti actorem in hac causa
in personam sui procuratoris et in personam dicti Petri Hugueti
suum procuratorem in expensis totius litis condempnandamus
taxatione nobis imposterum reservata reservato iure
agendi de novo dicto Petro si et quando agere voluerit
prout sic vel alius in dicta summa lata ut po-
entur? dicitur continenti ad quam se feffert. Quam-
quidem summam et condempnationem expensarum dicit
dictus Petrus esse et fuisse nullas causis et rationibus
infrascriptis. Tum quia dictus Petrus non fuit
auditus in iuribus suis cum legitime probaverit tam
per testes quam iuris allegationes in processu descriptas
intentionem suam nec pater dicti processus nullus
culpa dicti Petri cum primus processus agitatus
iustum ultimum est fundamentum istius
in quo dictus dominus Bertrandus fecit fidem de procuratione
sua et fuit reproductus in processu de pena predicta
tam per dictum dominum Bertrandum quam per ipsum Petrum
Hugueti. Et sic caret vitio nullitatis

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page