404v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

Et dictus dominus judex viso instrumento appellationis supra producto et presentatione
supra in eius abscencia facta atque prestatione ipsum Petrum Hugueti appellantem
pro presentato habuit et habere voluuit concede... ipsi appellanti literas inhi-
bitorias dirigendas domino judici a quo informa jubens etiam
instrumentum appellationis supra productum in presenti processu inseri et
describi de verbo ad verbum ad hec in presense processus ...
funderi.

Ego Raymundus Elie notarius dicte civitatis ordinarius predictam scripsi
etc.

Sequitur tenor dicti instrumenti appellationis
supra producti.

In nomine domini nostri Jhesu Christii amen. Anno incarnationis eiusdem
millesimo CCCCmo octavo die veneris xvi mensis Junii hora
vesporum ex tenore huius presenti instrumenti sit notum universis et
singulis tam presentibus quam futuris quod existens et personaliter
constitutus in presenciam et audienciam egregii et nobilis
viri domini Hugonis Vincentii licentiatis in legibus judicis
curie regii Palacii civitatis Massilie in ipsa curia more maiorum pro
tribunali sedentis Petrus Hugueti magister ayssie dicte civitatis
ipsi domini judici exhibuit obtulit et presentavit papiri
cedulam scriptam quam petiit legi et publicari per me
notarium subscriptum dicens petens ac etiam protestans prout in
ipsa papiri cedula continetur cuiusquidem cedule tenor
sequitur per omnia continent. subsequenter. Constitutus in presencia
et audiencia nobilis et circumspecti viri domini Hugonis Vincentii
licentiatis in legibus judicis curie regie Palacii civitatis Massilie
Petrus Hugueti magister ayssie dicte civitatis citra tamen
revocationem procuratorum suorum dicit et reverenter
exponit quod idem dominus judex licet minus debite eius
reverenter semper salva ad importunam requisitionem Mag-
dalene Coline sclave dicti Petri cognovit prout
ecce Christi nomine invocato dicen in nomine patris et filii
et spiritus sancti amen habentes proclis solum deum sacrosanctisque
dei evvangelis positam coram nobis ut nostrum de vultu

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page