22

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

[187v]

Ad quam diem lune hora vesperorum supra per dictum dominum judicem
assignatam que est xxiiii mensis huius Octobris in dicta curia et coram
dicto domino judice in iure sedente comparuit dicto Magdalena
citra tamen ^revocationem^ procuratorum suorum et non obstantibus quicumque frivole per partem
adversam -adversam- exceptatis ?prepositis? et allegatis qui de ?iure? ?minime?
proceduntur salva gratia ?? petit prout supra alius petiit
et requisivit videlicet dicte appellatione tacite fuisse renunciatam vel ?causam? ?pronunciam?
esse desertam cum termino assignato per dominum judicem a quo dictus ?appellans?
?minime? se presentavit coram domino judice ad quem ut clare constat per instrumentum
appellationis prout supra latius est dictum et predicta dicit dicta Magdalena in
presencia partis adverse si compareat alius in eius contumaciam quam accusat
de expensis et nullitate actorum et imposterum agendo solemniter protestando.

Ex adverso comparuit dictus dominus Johannes de Ysia
procurator et procuratorio nomine dicti Petri Hugueti petens
et requirens in omnibus et per omnia prout supra
petiit et requisivit et prout supra in cedula
pro ?procuratore? ?ipsis? oblata continetur de expensis protestando.

Et dictus dominus judex ad audiendum ordinationem
suam super presenti processu diem crastinam
in vesperis dictis partibus pro termino assignavit.

Ego Raymundus Elie notarius dicte curie predicta scripsi
etc.

Ad quam diem martis hora vesperorum supra per dictum dominum judicem
assignatam que est xxv mensis Octobris in prefata curia et coram
prefato domino judice in iure sedente comparuit dictus dominus Johannes de
Ysia quo supra nomine petens et requirens in omnibus et
per omnia prout supra -de- ?paratus? audire ordinationem dicti domini
iudice si quam duxerit proferendam de expensis protestando
que dicit in presencia partis adverse si compareat alius in eius contumaciam quam accusat.

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

julia_hurley

187r-v show multiple hands (and inks?). The portion in the middle of the page here in particular seems unusually rushed/messy compared to the rest. This is signed Raymund Elie, a different scribe.