[Copy of papal brief from Julius III to Reginald Cardinal Pole, St Peter’s, Rome, 28th June 1554.]

ReadAboutContentsHelp
Rome, Italy ; c. 1631-1632. See G. D. Burtchaell & J. M. Rigg (eds.), Historical Manuscripts Commission Report on Franciscan Mss. preserved at the Convent, Merchants’ Quay, Dublin (Dublin, 1906), p. 48.

Pages

vol. 1, p. 7
Complete

vol. 1, p. 7

Breue Julii III. ad Raynaldum Cardinalem Polum Sed: Ap~licae in Anglia Legatum qua dat illi auctoritatem dispensandi cum Detentoribus bonorum Eccl~icorum.

Julius Ep~us S~ Reginaldo Card~li Polo Legato S~

Superioribus mensibus, oblata nobis spe per Dei misericordiam, et clarissimae in Christo filiae n~rae Mariae Angliae Reginae summam Religionem, et pietatem nobilissimi illius Angliae Regni quod iam diu quorundam impietate a reliquo Catholicae ecclesiae corpore auulsum fuit ad eiusdem Catholicae atque uniuersalis ecclesiae unionem, extra quam nemini salus esse potest reducendi, te ad praedictam mariam Reginam, atque uniuersum illud Regnum, nostrum et sedis Apostolicae Legatum de Latere tanquam pacis, et concordiae Angelum de uenerabilium fratrum nostrorum S.A.L. cardinalium consilio, atque unanimi assensu destinauimus, illisque facultatibus omnibus muniuimus, quas ad tanti negotii confectionem necessarias putauimus esse, seu quomodolibet oportunas. Atque inter alia circumspectioni tuae, ut cum bonorum eccl~icorum possessoribus, super fructibus male perceptis, et bonis mobilibus consumptis concordare, et transigere, ac eos desuper liberare, et quietare, ubi expedire uideretur, posset, auctoritatem concessimus, et facultatem, prout in nostris desuper confectis litteris plenius continetur. Cum autem ex iis principiis, quae eiusdem Mariae Reginae sedulitate, et diligentia, rectoque et constante in Deum mente tuo etiam in ea re cooperante studio, atque consilio praedictum reductionis opus in praedicto Regno usque ad hanc diem habet, eiusdem praeclari operis perfectio in dies magis speretur, eoque faciliores progressus habitura res esse dignoscatur, quo magis nos maiorem in eccl~icorum bonorum possessionibus in illa superiorum temporum confusione per illius Provinciae homines occupatis, Ap~licae benignitatis, et indulgentiae spem ostendimus. Nos nolentes tantam dilectissimae nobis in Christo nationis recupationem, et tot animarum pretioso Jesu Christi D~ni n~ri sanguine redemptarum salutem, ullis terrenarum rerum respectibus impediri, more pii Patris in nostrorum, et S. Catholicae ecclesiae filiorum post longum periculosae peregrinationis tempus ad nos respectantium, et redeuntium peroptatum complexum occurentes. Tibi de cuius praestanti uirtute singulare pietate, doctrina, sapientia, ac in rebus gerendis prudentia, et dexteri[ta]te plenam in

Last edit about 3 years ago by Stephen
vol. 1, p. 8
Complete

vol. 1, p. 8

fiduciam habemus. Cum quibuscumque bonorum Eccl~icorum tam mobilium quam immobilium in praedicto Regno possessoribus seu detentoribus; pro quibus ipsa Serenissima Regina Maria intercesserit de bonis per eos indebite detentis arbitrio tuo, auctoritate nostra, tractandi, concordandi, transigendi, componendi, et cum eis eis ut praedicta bona sine ullo scrupulo in posterum retinere possint dispensandi, omnia que, et singula alia, quae in his, et circa ea quomodolibet necessaria, et opportuna fuerint, concludendi, et faciendi; saluo tamen in his, in quibus propter rerum magnitudinem, et grauitatem, haec Sancta Sedes meritum tibi uideretur consulenda, n~ro, et p~tae Sedis beneplacito, et confirmatione; plenam et liberam Ap~licae auctoritate tenore praesentium, et ex certa scientia concedimus facultatem. Non obstantibus litteris fel: rec: Pauli PP: II. Predecessori nostri de non alicuandis bonis Eccl~icis, nisi certa forma seruata; et aliis quibusuis Ap~licis, ac in Provincialibus, et synodalibus conciliis editis generalibus, uel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, nec non quarumuis Ecclesiarum, et Monasteriorum, ac aliorum regularium, et priorum locorum Iuramento, confirmatione Ap~licam, uel quauis alia firmitate roboratis, fundationibus, statutis, et consuetudinibus illorum tenores pro sufficienter expressis habentes, contrariis quibuscumque: Dati Romae apud S. Petrum [ ] Die xxviii: Iunii MDLIV. An:v.

Additum est in fine uidelicet.

Fuit factum duplicatum cum his verbis vid~t Pro quibus Serenissimi Angliae Reges, seu eorum alter~ intercesserit

In fine habentur subscriptiones trium Card~lium vid:

Minuta haec si RR~mis D~nis meis S. Calixti et S. Clementis probatur, mihi placet et saluo semper saniori, et sapientiori iudiceo Sanctit~s Suae Iac: Card~lis Puteus

Potest iudiceo meo Reu~mo Legato conced: de cuius conscientia dubitari non potest S. Card~lis S. Calixti

Idem censeo ego Io: B. Car: S. Clem: Pau:

Last edit about 3 years ago by Stephen
Displaying all 2 pages