440v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

quomodo scit testificata per eum respondit quia
vidit et presens fuit in captione dicte galee.

Item super secundo titulo dictorum titulorum testis
ipse interogatus et diligenter examinatus dixit
et suo iuramento deposuit contenta in ipso secundo
titulo vera esse. Interogatus quomodo ea scit
respondit quia dictus Coraudus de auria cum
predicta sua galea armata gueram
faciebat pro parte Landislay contra amicos
domini nostri regis.

Item super tertio titulo dictus testis interogatus
et diligenter examinatus dixit et suo iuramento
deposuit verum esse et se tantum scire super eo quod ipse
testis loquens vidit dictam Magdalenam stare
per magnum tempus in domo dicti Petri sua
quoque negotia per agendo. Et publice dicebatur
quod ipsam erat serva sua.

Item super quarto titulo dictorum titulorum testis

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page