440r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete

tamen titulo eidem testi prius lecto et dato intelligi
in vulgari dixit et suo iuramento deposuit verum
esse quod decem octo anni lapsi sunt vel circa ipso teste
loquente et navigante in quadam galea cuius tunc
erat patronus Antonius de Lueys dicte civitatis
Massilie in comitiva domini comitis Chareti cum certis
aliis gualeys armatis in partibus regni neapolis
gueram agentibus contra inimicos domini nostri regis
quadam die de qua dixit se non recordari dicte gale
armate ceperunt quamdam gualeam armatam
Coraudi de aurea ianuensis tunc gueram facientis
pro domino landislao contra amicos domini nostri regis
in qua galea capta et reperta fuit predicta
Magdalena post cuius galee captionem testis
ipse vidit dictam Magdalenam in gualea dicti
Petri Hugueti et dicebatur pute? a gentibus dictarum
galearum quod dominus comes Charetus dictam magdalenam
pro sclava dederat ipsi Petro Hugueti pro partem
ipsam tangente de captione dicte galee. Interogatus

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page