439r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

Item super quarto titulo ipsorum titulorum
testis ipse iterogatus et diligenter examinatus
dixit et suo iuramento deposuit verum esse et se tantum
scire super eo quod ipse loquens vidit plureis dictam
Magdalenam litigare cum dicto Petro Hugueti in
regia curia civitatis presentis et alia pro parte dicti
Petri fuit productus in testem in causa quam habebat
contra dictam Magdalenam.

Item super quinto titulo dixit se nichil scire super eo.

Item super sexto titulo testis ipse interogatus
et diligenter examinatus dixit et suo iuramento
deposuit se nil aliud scire quam supra deposuit.

Item super septimo et ultimo titulo testis ipse interrogatus
et diligenter examinatus dixit et suo iuramento
deposuit testificata per eum vera esse de aliis
dixit nichil scire.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page