438v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

ipsi Petro Hugueti quam Petrus ipse cum dicta
sua galea ad presentem civitatem Massilie secum duxit.
Interrogatus quomodo ea scit respondit quia
vidit et presens fuit ut predixit. Interrogatus de
anno die mense et hora dixit se non recordari.

Item super secundo titulo dictorum titulorum testis ipse interro-
gatus et diligenter examinatus dixit et suo iuramento
deposuit contenta in ipso secundo titulo vera esse.
Interrogatus quomodo ea scit respondit quia
dictus Corraudus de Auria cum predicta galea
sua armata guerram faciebat pro domino Laudislao
contra amicos et subdictos domini nostri regis.

Item super tercio titulo testis ipse interrogatus et diligenter
examinatus dixit et suo iuramento deposuit
verum esse quod prout ipse testis vidit dicta
Magdalena servivit longo tempore predicto
Petro Hugueti sua quecumque negocia faciendo

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page