438r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

domini nostri regis ipse galee armate quadam die
de qua non recolit reperientes in insula Inscle
quamdam galeam armatam Corraudi de Auria Januensis
qui tunc cum ipsa galea ad gadia [godia = DuCange "usus fructus"?] domini Landislay
domini nostri regis et nostri publici adversarii galeam
ipsam manu armata ceperunt in qua galea dicta
Magdalena capta et reperta fuit sed quia ipse
loquens qui in captione dicte galee personaliter
presens fuit adeo vulneratus extitit et demum [for a long time]
ipsis vulneribus et secutis febribus agravatus scire
non potuit si tunc dominus comes Chareti
et alii patroni galearum predictam Magdalenam tunc
dicto Petro dederunt verumtamen testis ipse loquens
post captionem dicte galee vidit continue dictam
Magdalenam in galea dicti Petri Hugueti
et publice dicebatur a gentibus ipsarum galearum
quod dicta Magdalena fuerat data pro sclava

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page