437r

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

loquens interrogatus et diligenter examinatus dixit verum
esse et se tantum scire super eo quod pluries vidit in judicio dictam
Magdalenam litigare cum dicto Petro Hugueti
de aliis contentis in ipso quarto titulo dixit nichil
scire.

Item super quinto titulo titulorum ipsorum testis loquens
iuramento suo interrogatus dixit nichil scire super eo.

Item super sexto titulo testis ipse iuramento suo interogatus
et diligenter examinatus dixit contenta in ipso titulo
vera esse. Interrogatus quomodo ea scit respondit
prout supra auditu dici? a gentibus dictarum galearum.
Et [etiam] quia vidit ipsam longuo tempore ad servitium
dicti Petri producentis?.

Item super septimo et ultimo titulo dictorum titulorum
testis ipse interrogatus et diligenter examinatus dixit
et suo iuramento deposuit vera esse testificata per eum
de aliis dixit nichil scire.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page