436v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

per dictum quondam Antonium de Lueys patronisata et
dicebatur communiter? ab omnibus gentibus ipsarum galearum
quod dicta Magdalena erat sclava dicti Petri Hugueti
que sibi data fuerat per dominium? comitis? Chareti et
alios patronos dictarum galearum.

Item super secundo titulo dictorum titulorum interogatus
et diligenter examinatus dixit et suo iuramento deposuit
contenta in ipso titulo vera esse. Interogatus
quomodo ea scit respondit quia dictus Corandus
cum sua galeota faciebat guerram per domino Landislao [Ladislaus of Naples]
contra dominum nostrum regem.

Item super tertio titulo dictorum titulorum testis ipse
interogatus et diligenter examinatus dixit verum
esse et se tantum scire super eo quod longo tempore vidit dictam
Magdalenam morari in domo dicti Petri eidem
Petro serviendo.

Item super quarto titulo dictorum titlorum testis ipse

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page