433v

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

fuerit interogatus. Qui testis interogatus et
diligenter examinatus primo super primo titulo
dictorum titulorum superius pro parte dicti Petri
Hugueti productorum ipso vero primo titulo eidem
testi prius lecto et dato intelligi in vulgari
dicit et suo iuramento deposuit verum esse et
se tantum scire super eo quod bene sunt viginti
anni lapsi vel circa nobilis Jacobus Martini
dicte civitatis Massilie cum quadam sua galea armata
in comitivam domini comitis Chareti cum certis aliis
gualeis armatis tunc gueram agens? in regno
Secilie? contra hostes domini nostri regis ceperunt?
in insula inscle? dicti regni Secilie unam
galeam armatam cuiusdam nominati Corandi de
aurea post cuius gualee captionem testis
ipse loquiens tunc existens et navigans in galea
predicti Jacobi Martini vidit dictam
Magdalenam que capta fuerat in dicta
galea predicti corandi de auria in dicta
galea predicti Petri Hugueti et dicebatur

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page