Untitled Page 2

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

vni soli sacerdoti committeres necestes erat, cum amen parochiae
ibi amplae sint, praesertim rurales, quae passim ad plura extenduntur'
imillaria, plaerumque ad decem Italica et Vltra: in quibus muta cum
sint fidelium millia locis diesita, impossibile est ab vno eodemque ipisis
sacremanta aut Verbi p=Pubulum opportune ministrari. Et enim in
hibernia (Quod notndum venit) vniuersa Catholicorum nobilitas et
ingenui quique ruri per Castella, villas et pagos hinc inde viuunt:
in vrbibus et oppidis soli plaerumque mercaturae et manufactoriis addicti:
ex his etiam quotquot Catholici a Cromuelio superioribus annis Eiecti,
ac etiamnum vrbnis sedibus Exclusi per agros dispersi sedes habent.

Multi quotidie decedunt fideles sine beneficio sacramenti extremie=
=vnctionis, cum non sint qui sacrum conficiant oleum, tanta autem
est apud hibernos huius sacramenti veneratio, et desiderium in extremis
percipiendi, quanta forte nulibi alias, itaut saltem rudiores vix aut ne
vix quidem credant sine hoc subsidio christiano more sevita defungi.

Sacramenti Confirmationis destitauntur beneficio cuius munimine
et asylo vbi quotidiana fidei lucta, carere graue nimi videtur genti
eidem assuetae, eiusque si qua in terris deuotissimae, vt pote tam
imperterrite semper assertae sidei Catholicae non leue momentum in
hoc charismate locantes. In Prouincia [Casselen...?] quae omnium ibi
facile populosissima et Catholicis frequentior est, nullus a quindecim
annis pedem fixit [Episcopus?], adeoque infra vigesimum secundum aetatis annum
non est inuenire confirmatos, minores enim quam sextennes admittere
consuetudo non ferebat: Sed et prouectiores innumeri idem patiuntur:
eademque feres est aliarum Prouinciaum conditio, belli tumultibus et
persecutione [Episcopis?], sicubi diutius haerebant aliqui, munere suo libere fungi
Vetaritibus.

Amotis [Episcopis?] qui sua praesentia et auctoritate Clerum in officio
continere solebant, quisque pro suo libitu faciebat, vnde multi eaecessus-
et scandala oborta sunt. quod vel maximum detrimentum dixerim. Et inim
a sexennio circiter post restitutum Regem data qualicumque a persecutionibus
quietes, plures ex Regulari Clero illuc redeuntes (pauci omnino persecutionis
tempore ebi manserant) plus aequo sua priuilegia extendere, munia
pastoralia inuitis locorum ordinariis et pastoribus promiscue exercere,
propositiones quasdam ordinis hierarchici destructiuas spargere et populum
a propiorum pastorum (qui ipsis cum animarum periculis iniquissimis
temporibus astiterunt) obsequi auertere caeperunt; indeque obortae dissentiones
et aperta

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page