De Magnetica [...] Plantarum p. 658
Facsimile
pupillæ felium ad Lunæ phases obseruauit, facilè quomodo huius pro-
digiosi, vti prima fronte apparent, vmbratiles in lapidibus elucescen-
tes Soles & Lunæ moueantur, videbit. Alterius verò materiæ helio-
tropiæ, quam motum Solis perfectè obseruare supra ostendi, alia quo-
que causa assignanda est, cum primis qualitatibus aut secundis, vt ra-
refactioni aut condensationi ea neutiquam attribui possit. {Heliotropia materia specifica qualitate constat.} Dicimus
itaque illam materiam ad Solem eodem se habere, vt se habet ad Magnetem ferrum: sicut igitur Magnes & ferrum sese ad telluris vim ab
immobilibus cœlorum polis participantis axem, quo diriguntur, dis-
ponunt, ita & hæc materia: {Causa conuersionis heliotropij ad Solem.} iterum sicuti, si terrenus globus extra a-
xem vniuersi, diuina manu distorqueretur, ad eum veluti ad locum si-
tumque naturalem recurreret, adeo vt totum ad totum, & partes ad to-
tum, cuius genuinæ partes sunt, insito sibi à natura appetitu in ordine
ad certum situm dispositionemque in bonum sui ordinatum conuer-
tantur, ita & hæc species à Solis motu dependere vid[et]ur, vt vel ex hoc
vnico naturæ priuilegio, clarè & luculenter pateat, esse in hoc infe-
riori mundo res quaspiam, quæ eodem appetitu, quo Magnes ad po-
los fertur, ita ea ad Solem, Lunam, cæterasque Stellas naturæ ductu,
siue id fiat ob vniuersi decorem, siue ob fines particulares ei proprios,
& tanquam consimiles ei partes conuertantur. Dico igitur eandem
vim esse qua heliotropia species ad Solem, & qua Magnes, seu ferrum
ad telluris polos se conformat, hac sola differentia quod vtrumque in
diuersos terminos feratur, hic quidem ad telluris polos tanquam ad
naturæ suæ commodum situm bonumque conseruatiuum, ille ad So-
lem similiter tanquam ad bonum conseruatiuum sui, Magnes fertur
ad principium suum immobile, in ordine ad quietem, heliotropium
ad principium suum conseruatiuum mobile, quod & motu assequi
appetit. Quod hac similitudine declaro: Si Sol corpus Magneticum,
seu vt Keplerus voluit, magnus quidam Magnes foret, omnia Magne-
tica versoria in pyxidibus suis librata, à Sole Magnete attracta vnà
cum Sole perenni motu cicumagerentur, ita prorsus quædam res ad
Solem se habent, vt dicta species heliotropica, & ad Lunam forsan
cæterasque Stellas, etsi nondum hominibus innotuerint: causam igitur,
quam Magneticæ conuersionis damus, heliotropicæ quoque conuer-
sionis assignandum putamus. Sed hæc de heliotropico Magnetismo
dicta sufficiant. Non dubito, quin hisce meis præludijs, solertioribus
ingenijs multarum rerum, quæ hucusque latuerunt, inueniendarum
occasionem sim præbiturus.
Notes and Questions
Nobody has written a note for this page yet
Please sign in to write a note for this page