De Magnetica [...] Plantarum p. 657
Facsimile
Helite lapide supra memorato, aut alba macula in Selenite à Mizaldo
relato, illa Solis, hæc Lunæ motum perpetuò tam æstate quam hyeme
æmuletur, constanti lege sectetur, altioris considerationis opus est.
{Causa maculæ in helite. } Dico igitur primo in Helite à primordio suo humoris, ex quo coaluit,
quandam partem sine congelatione permanisse, cum quodam mea-
tu subtili circulari in media lapidis substantia relicto. Solem igitur o-
rientem humor hic, vel Magnetica quadam vi, siue qualitate disposi-
tiua consequitur, vel aër in meatu illo abdito rarefactus, maiorem lo-
cum quærens, dilatatum humorem iuxta Solis motum proportiona-
liter protendit, ea ferè ratione qua superiora corpora mare statutis
temporibus mouent. Atque in quibusdam lapidibus aquam vel Mer-
curium perennare, manifesta docuit experientia. Monstrat Claudius
Menedrius vir antiquariæ rei peritissimus hic Romæ in suo Musæo
Crystallum, cui aqua hydrargyri ad instar à primordio coagulationis
suæ inclusa per occultos meatus hinc inde diffluere non sine admira-
tione spectatur, cum verò nullum aliud corpus in vicarium sui sub-
stituere possit, sine substantiæ totius corruptione, metu vacui peren-
nat, nunquam exarescens, quod quidem verum esse ostendit Syphon
vitreus, quem in Musæo meo ostendere soleo; continet is ad forna-
cem vitriariam hermeticè clausus, aquam iam à quinquagenta annis
olim à Clauio inclusam, hucusque sine vlla alteratione aut diminu-
tione durantem & duraturam. Humorem igitur aut portionem ar-
genti viui gemmis lapidibusque inclusam, per meatus quosdam vnà
cum aëre incluso perennantem vi Solis ad motum concitari posse,
hac experientia doceo: {Experimentum.} Includatur exigua portio argenti viui An-
nulo vitreo, & videbis notabiliter ad motu candelæ ei applicatæ
argenti viui sphærulam quoque moveri. Si itaque quispiam lapidi vi-
treo, vitreum canaliculum conflatione occultò insereret, inclusa
ei portio hydrargyri, ad motum cuiusuis luminosi corporis, v.g.
Solis aut etiam candelæ ad motum Solis dispositæ verè circumage-
retur: quæ experientia sanè parum abest, quin supra adducta naturæ
miracula ad oculum demonstret. Pari ratione dico maculam istam
candidam in nigro lapide à Mizaldo supra allatam, esse humorem
quendam, qui ad Lunæ incrementa decrementaque non secus ac alij
certi humores in oculis felium ac ostreaceis, per fibras lapidis vi Lunæ
dilatatiua diffusi proportionaliter crescat & decrescat; neque neces-
se est hic ad occultas causas, & nescio quos aditos consensus sympa-
thiasque confugere, cum qui diligenter incrementum & decrementum
/pupil-
Notes and Questions
Nobody has written a note for this page yet
Please sign in to write a note for this page