De Magnetica [...] Plantarum p. 656
Facsimile
notropijs non ad Solem, sed ad Lunam se conuertendi tanquam ad
principium suum conseruatiuum inclinatio inest: quorum naturalem
inclinationem, tanquam charissimorum pignorum, Luna, ceu mater
sollicitè promouet, vbera præbendo, sitibundas humoris sui potu re-
ficiendo, torridas humectando, conseruationi prolis vnicè satagere
videtur. Hinc plantæ desiderio eius, hinc Musteli, Catti, Feles, Ibides,
Cynocephali, Cercopitheci, aliaque Lunaria animalia ad Lunæ præsen-
tiam gaudio dilatata veluti gestire, ea verò absente contracta conta-
bescere videntur. Video ego certo anni tempore omni pene die in
horto nostro huiusmodi Acaciæ & Gelsimini cum Sole & Luna spon-
salitia, quorum illa Sole oriente folia vndequaque explicat, hæc clau-
dit; illa Sole occidente claudit, hæc aperit: spectaculum visu dignum.
{Sponsæ Solis & Lunæ.} Sicut igitur sponsæ sunt Solis & Lunæ, ita non dubito, quin multæ a-
liæ ex herbarum familia sint, quæ reliquarum plan[e?]tarum sponsalitia
sectantes, vti dotes ita & motum Saturni, Iouis, Martis, Veneris, Mer-
curij æmulentur. Quod & Pythagoræi inuenere videntur, cum flores
collucentes Stellarum oculos vocant, & sydera cœli flores: & sicut
in terra flores colores stellarum, ita sydera in cœlo terræ partem o-
stendunt, Columella:
Pingunt & varios cœlestia sydera flores.
Imò quodlibet sidus in cœlo cum suo flore in terris sympathiam pos-
sidere, stellarumque influxus, veluti per pyramidem, vt & nos paulo an-
te innuimus, suscipere dicunt, quæ in cœlo basin, in flore conum ha-
beat, & hoc cum sideribus consensum demonstrare. {Heliotropiorum vis.} Hinc solares ad
eius ortum florem patefacere, ad occasum comprimere & abire in la-
cum, deinde ad exortum emergere extra aquam, totoque die circuma-
gi cum sydere, in eius ortum mane spectare, & eius iter ad occasum
vsque etiam nubilo die sequi, vel floris forma sideris formam imitari:
omnia enim inferiora, Hermete teste, à superioribus vires & proprie-
tates suscipere, & quanto puriora, tanto puriores & maiores effectus
stellarum sortiri, notum est.
Causæ & rationes gemmarum quarundam selenotropiarum.
Porro causas cyclici plantarum quarundam motus assignare diffi-
cile non est, at lapidum quorundam ad Solis aut Lunæ motum
rationes reddere difficultas est, cum in corporibus siccis & frigidis,
cuismodi sunt lapidea omnia, soli rarefactioni aut condensationi
causa huismodi assignari non possit. Cur enim aurea illa macula in
/He-
Notes and Questions
Please sign in to write a note for this page