De Magnetica [...] Plantarum p. 655
Facsimile
vt magis magisque perficiatur, Solem sequitur, quo quidem tanto plus
adiuuatur, quanto radios eius perpendiculariùs, vt ita dicam, imbi-
berit; accedit, quod cum Sol radijs suis in superficiem plantæ per-
pendiculariter missis reflexionem quandam causetur, necessariò du-
plicatum ex ea reflexione calorem, maxima aëris circa florem atte-
nuatio, & consequenter facilitatio motus floris consequetur: sicut i-
gitur Magneti appetitus quidam inest, non tantum vt existat, sed vt
benè & commodè existat, videlicet, vt polis poli coniungantur, aut
telluris, aut alterius Magnetis, quem si in orbem circumagas, alter
statim tanquam bonum suum & principium conseruatiuum eum se-
quetur, vt sæpe inculcatum est. Non secus planta ex vi quadam à na-
tura prouida sibi indita non tantum existere, sed benè & commodè
existere appetit, non autem commodè existeret, nisi eo situ se dispo-
neret, quo principium conseruatiuum sui, viresque, atque beneficam
quandam vim eius commodè participare posset: cum verò princi-
pium huiusmodi, non vt in Magnetis principio conseruatiuo, stabile
sit & immobile, sed mobile perpetuò & instabile: ita fit, vt planta ne
bono suo privetur, ad motum principij sui sese disponat cum ea cir-
cumacta. Eadem est ratio earum herbarum, quæ Solstitio æstiuo fo-
lia cum Sole vertunt, vt vlmi, abietes, salices, quædam pomi, eæ nam-
que multo humore madentes, dum vi caloris exhaustæ suguntur, eo
ferri, pronaque inclinari par est, quo Sol humorem feruefaciens pro-
uocarit. {Arbores se ad Solem conuertunt.} Igitur horum omnium Sol auctor est, qui alliciens ad se hu-
mentem succum, radiosoque caloris sui cono, plantas stringens, se-
cumque trahens rapit eas ratione eadem, qua creat, istæ procliues, &
in bonum suum pronæ sequuntur. Atque hæc quidem ratio est mo-
tus plantarum Heliotropiarum. In lunaribus plantis contraria ratio
elucescit. Cum enim huiusmodi planta iuxta naturalem indolis suæ
constitutionem multo humore tanquam necessario nutrimento in-
digeat, torridique caloris æstusque vtpote naturæ suæ contrarij sit
impatiens, hinc Sole succum necessarium extrahente vel flaccescit,
vel contrahendo se à Solis violentia tutam facit. {Quæ causa conuersionis quarundam herbarum ad Lunam.} Noctu verò ad Do-
minæ suæ ortum aduentumque explicata in occursum vltra tendit, &
suas vires benefica humectationis suæ vi instauratura, ceu ad vbera
communis matris aduolat. Hinc vniuersa Lunæ suboles vi quadam
tumefactiua inflata, humorisque tepidi beneficio dilatata veluti im-
pinguatur: sicut igitur in heliotropijs ad Solis, non verò ad Lunæ
motum se disponendi naturalis quædam inest pronitas, ita in Sele-
Nnnn 3 /notro-
Notes and Questions
Nobody has written a note for this page yet
Please sign in to write a note for this page