De Magnetica [...] Plantarum p. 654

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Page Status Transcribed
Show Translation

Meridie in Occasum declinare incipit, florem istum paulatim pandere
sese & folia explicare, quo verò magis aperit sinus, redolere efficacius;
sub noctem omninò explicatum, quam longissimè suauissimum hali-
tum eiaculari, vbi ad noctem mediam ventum, tum verò Solis occasu
veluti indignatum colligere folia, odoremque retrahere, atque ita ad
meridiem vsque clausum permanere. Inde iterum paulatim aperiri, &
odorem exhalare: Aethiopes vocare hunc florem Choyaulam, hoc est flo-
rem Lunæ, & quod noctem & eius astrum videatur amare, diei ac So-
lis inimicus, cætera quæ de auicula, eius custodiæ deputata fingit, libens
omitto:
Ego certè in Æthiopum libris, nihil horum reperio, & quam-
uis hæc omnia diligentissimè discusserim, nihil tamen ex Æthiopi-
bus, quibus cum mihi maxima hic Romæ necessitudo intercedit, ne-
que in eorundem libris reperire vnquam potui: vnde facilè appa-
ret, omnia hæc esse conficta, hancque Goyaulam cum Gul, siue Pe-
rizacato confusam; sed hæc de Selenotropijs sufficiant. Porrò ex-
plicata, demonstrataque admiranda naturalium rerum ad cælestia
corpora sympathia, & magnetismo, nihil modò restat, nisi vt ra-
tiones huius motus consensus tam prodigiosi inquiramus. Plan-
tas igitur quasdam orientem Solem sequi explicatas, occidentem
verò contractas relinquere, huius causam & rationem partim ca-
lori & frigori, partim naturali inclinationi adscribimus. Comprimi-
tur enim flos humore coacto, & quasi concreto, dum destituitur
sui caloris facultate; aperitur autem diffuso iam calore relaxante id,
quod frigus coëgerat, cum proprium caloris sit dilatare, sicut frigo-
ris constringere. Qui si descendat altius imbecillitate quadam id pro-
uenire, & quasi pessum ire constat Solis absentia, gliscentem præ-
sentis munere vegetiorem reddi, atque eo veluti adminiculo fultum
emergere. Duo igitur in hac magnetica actione consideranda sunt;
primo actio Solis attractiua, seu resolutiua; secundo plantæ quali-
tas & dispositio. {Causæ conuersionis plantarum ad Solem.} Si igitur planta multo humore frigido abundat,
ne corruptionem, aut totalem destructionem incurrat, veluti
prægrauata à natura sibi insito appetitu eo liberari desiderat, cum
autem nihil eam hoc superfluo, præter calorem, leuare possit, om-
nisque calor ex Sole veluti fonte profluat; ad Solem vnicum tan-
quam ad bonum sui, seu veluti ad medicum quendam naturali quasi
instinctu, se conuertit. Sol autem Apollinea sua vi plantam percu-
tiens, superfluos à nocturno frigore coactos humores dissolutos, in
vapores educit; hinc remedium superfluitatis suæ planta sentiens,
/vt

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page