De Magnetica [...] Plantarum p. 653

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Page Status Transcribed
Show Translation

sit, dicitur Lunaria, siue Herba Lunæ, eò quod crescat & decrescat ad
Lunæ vicissitudines: cum Luna habuerit ætatem vnius diei, & planta
hæc vno quoque folio augetur, durante hoc continuò foliorum augmen-
to, vsque ad decimamquartam Lunam. Lunæ vera decrescente dies, tan-
dem ordine sequuntur foliorum acquisitorum casus: ita interlunij tem-
pore omnibus orba folijs se condens veluti luctus agit, caulem habet ru-
brum, vel violaceum, odorem habet similem musco & croco, folijs con-
stat rotundis: si succum huius herbæ commistum argento viuo ad ebulli-
tionem concoxeris, conficies brodium crassum, quod pulverizatum æri
superstratum ignis ope id in aurum commutat, sufficit autem vnica hu-
ius pulueris 100. vncijs æris tingendis. Præterea succus huius herbæ, va-
rias in species metalla transformat,
hæc Rabbi Sola: & priorem qui-
dem partem huius descriptionis tanquam veritati consentaneam am-
plector: posteriorem vero ceu fabulosam & confictam reijcio, multa
enim de hac herba fabulatur ita admiranda, vt si vera essent, totum
mundum in aurum breui conuersum iri necessum foret. Similia de
Lunari herba Guarta apud Arabes Botanicos reperio, quæ omnia fe-
rè coincidunt cum herba quam Canarini perizacato, Malacenses sin-
gadi, Deiani pul, Persæ & Turcæ Gul nominant, de qua ita Pigafetta
in suo itinerario. Conspicitur hæc elegantissima arbor nocte pulcherri-
mis suauissimeque olentibus floribus onusta, & hilaris, verum simul ac
à Solis radiis illustratur, non omnes modò flores in terram decidere: sed
totam arborem cum suis foliis quasi marcidam apparere: Inter omnes
sanè, quos vnquam odoratus sum flores: nullum me videre memini cum
hoc comparandum, præsertim initio, dum qui repente ingreditur, vbi
hæc arbor est consita: ad contactum tamen solum odor ferè omnis eua-
nescit, patrium solum ita amat, vt nullis alienæ terræ obsequijs deuinciri
possit.
Hanc ego plantam esse credo, quam in Æthiopia crescere Al-
uarez vult, Goyaulam dictam, quæ Nicolaus Codignus multis refu-
tat, ita enim dicit. Inter floriferas herbas vnam esse, quæ ab alijs omni-
no locis exulat, longum habere scapum heliotropij instar, frondes hede-
ræ similes, florem in capite vnum magnitudine eximia, in eo flore folia
mille, tanta colorum varietate distincta, vt nullus ibi videatur deesse
ex ijs, quæ cæteris sunt in rebus. Nihil eodem flore excogitare posse,
aut visu pulchrius, aut odoratu suauius: præ illo sordere rosas, Lilia,
Hyacinthos, violas, fætere muscum, & quæcunque alia in toto or-
be odoramenta sunt, odorumque compositiones. Solis motum sequi
longe diuersa, ab alijs solaribus herbis, ratione. Cum primum Sol à

Nnnn 2 /Me-

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Stephen

muscus = moss in classical Latin. In late Latin it can also mean musk, which seems more appropriate here.