De Magnetica [...] Plantarum p. 652

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Page Status Transcribed
Show Translation

proportionaliter diminuebatur, donec Luna Soli coniuncta, & illa ma-
cula suo loco & formæ pristinæ restitueretur; qui quidem descensus as-
censusque siue incrementum decrementumque maculæ, integram re-
uolutionem Lunarem constituebat: durabat autem huius maculæ mo-
tus perpetuò, nec vnquam in sua operatione aberrasse deprehensum fuit.

Hæc Mizaldus. Similem lapidem Leo X. Pontifex habuisse fertur,
qui è colore cæruleo in candidum iuxta augmenta & diminutiones
Lunæ transmutabatur. Huius generis est helites gemma Solaris,
qualem Cardanus scribit fuisse in manibus Clementis VII. Papæ,
auream habens maculam, quæ iuxta Solis motum singulis diebus
Oriens & Occidens circumagebatur: Refert Hieronymus Rubeus
apud Fabium Paulinum Statuam à Seuerino Boëtio Rauennæ ea
arte fuisse constructam, vt cum Sole conuerteretur; quod si ve-
rum est, vt verum esse non dubito, certè nulla alia arte, quam no-
stra id factum esse, luculenter patet; si enim materiam nostram He-
liotropicam, statuæ dicta methodo libratæ, includeremus, ea
cum Sole infallibiliter circuitura esset; sed & hoc arte quoque ma-
gnetica perfectius præstari posset. Verum de hisce & similibus machinis
ex professo in Oedipo nostro Ægyptiaco, dante Deo, fusius agemus.

Porrò non lapidibus tantum hæc naturæ prodigia insculpta vi-
dentur, sed & plantis: Ad Lunæ incrementa & decrementa, om-
nia Lunaria, siuè ea herbæ fuerint, vti tota illa bulbosa & cucumer-
acea soboles, siue animalia, vt omnia Ostreacea feruntur, & quæ in
aquis natales habent, Lunæ propago est, & iuxta eam crescunt & de-
crescunt. Pæoniam Apuleius noctu dicit lucere, ob id à Pastoribus
inueniri. Cynospastos alio nomine ἀγλαοφότης, inter cæteras herbas
delitescens nullo modo agnosci dicitur; noctu verò Stellæ instar lu-
cens, facile in conspectum venit. Quod de Nyctegreto siccata ad
Lunam triginta noctibus lucente, tradit Democritus; sed relictis hi-
sce, vt incertis & fabulosa narratione corruptis, ad Lunaria reuer-
tamur, quorum alia folijs Lunam mentiuntur, aliæ siliquis noctu
ad Lunæ lucentis imaginem in superficie sua leui splendidaque, vt
speculum reddunt; aliæ ad Lunam fulgent, vt selenites; alia in-
crementum & decrementum ad Lunæ normam tam foliorum, quam
fructuum sumunt. Lunariam veram à Rabbi Sola in lib. quodam
m.s. de Medicina varia, ita descriptam reperio, verba eius ex Hebræo
in Latinum, ita transfero: Lunaria, vel Boriza planta foliis assimu-
latur Maioranæ, nisi quod cæruleo, seu cælesti quodam colore imbuta
/sit,

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page