De Magnetica [...] Plantarum p. 651
Facsimile
CAPVT V.
De Selenotropiis eorumque Magnetismo.
Quemadmodum igitur in Mineralibus & vegetalibus, animali-
busque variæ Heliotropicæ species reperiuntur, ita in ijs-
dem selenotropiæ, id est insito sibi appetitu Lunam sectantes: Inter
lapides Aphroselinus ita Lunam simulatur, vt inde σεληνίτης, id est
Lunaris nomen meruerit: Nam noctu Dioscoride & Proclo teste
Lunæ imaginem reddere, quæ cum ea augeatur, & decrescat, in-
uenitur. Antonius Mizaldus in Opusculo de consensu Solis, & Lu-
næ c.5. huiusmodi lapidem se vidisse ait, apud quemdam è suis ami-
cis, virum, qui varia in Orientalem atque Occidentalem Indiam
Terra, Marique itinera rerum rararum conquirendarum studio con-
fecerat, & inter cæteras res admiratione dignissimas non postre-
mo loco, veluti luculentum naturæ omniparentis miraculum osten-
dere hunc Selenitem solebat; verba eius ex Gallico in Latinum
translata hæc sunt. Erat, inquit, lapis forma & magnitudine cepæ, ni-
gredine & leuore Picem nigram referebat, incrementa decrementaque
corporis & lumine Lunaris certo puncto & signo, siue macula candi-
cante, quæ crescente Luna crescendo augmentabatur, decrescente
proportionaliter diminuebatur, idque singulis diebus vsque dum Lu-
na periodum suam complesset: opinabar ego primum hoc opus non à
natura, sed industria quadam humana, ad lunaris corporis mo-
tum, ita concinnatum: multum igitur circa id perplexus, tandem
à dicto amico haud ægrè dictum lapidem impetraui eo animo, vt iux-
ta integram Lunæ periodum dictæ maculæ cursum exactius obserua-
rem, conuenerat me eo tempore in ædibus meis celebris ille Orontius
Fineus Mathematicus Regius, quo præsente singulari studio & in-
dustria plerisque obseruationibus peractis demum simplex, & purum
naturæ opus nulla artis impostura corruptum inueni, vt sequitur. Tem-
pore coniunctionis Solis & Lunæ index, siue macula candida Lunaris
ad lapidis extremam oram, instar grani milij obscuriusculè compare-
bat, hæc paulatim crescendo in cornutam expandebatur figuram, &
sensibiliter aucta crescendo paulatim in omnibus Lunæ speciem æmula-
batur, vsque dum venisset ad centrum, seu medium lapidis, vbi pleni-
tudine rotunditatis suæ πανσέληνον Lunam perfectè referebat. Deinde
à centro ad circumferentiam remeans decrescendo iuxta Lunæ phases
Nnnn /pro-
Notes and Questions
Please sign in to write a note for this page
Mizauld: https://www.google.co.uk/books/edition/Secrets_de_la_lune_opuscule_non_moins_pl/yTBfWnGIJR4C?hl=en&gbpv=1&dq=mizauld+opuscule+lune&printsec=frontcover
The Latin translation here seems corrupted, so I've gone back to Mizauld's French for help. 'Cepa' is Mizauld's 'noble à la roze' - a coin, not an onion. Flat cipollini onion?