De Magnetica [...] Plantarum p. 620

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

per tunicas ligatas siue fibras cylindri formes attrahunt nutrimen-
tum, qui modus item in alias species diuiditur: {ἐμφυλλισμὸς siue infoliatio quid.} prima est, quando sur-
culus inseritur inter corticem & lignum, & ἐμφυλλισμὸς siue infolia-
tio dicitur; {ἐγκεντρισμὸς} altera cum surculus scisso ligno infigitur, ἐγκεντρισμὸς siue
insitio propriè dicta; {ἐνοφθαλισμὸς} tertia fit more emplastri ἐνοφθαλισμὸς siue in-
oculatio nuncupatur: per buccellum quarta dicitur salicis pertica
perforata, de quibus vide Plinium Columellam Petrum Crescen-
tium, aliosque.

CANON I.

Variæ arbores varijs sibi tamen similibus inseruntur.

{Dissimiles arbores insitione non coalescunt.}
Omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseri-
tur, cortice dissimilis, si verò similem etiam fructum & eodem
tempore adfert, tanto facilius nascitur. Vt igitur per ἐγκεντρισμὸν al-
teri arbori inseras cuiuscunque alterius arboris surculum, diligentis-
simè priùs situs fibrarum in vnoquoque obseruandus est: si enim in
surculo fibrarum ductus Septentrionales inserueris, trunci fibrarum
Australium ductibus, totum negotium in irritum cadet: contabescet
enim surculus, nec ullum incrementum faciet. Si verò Australes fibras
Australibus, Boreales Borealibus inserueris, facilè φυτοmagnetismo
coalescent, quod in omni insitionis negotio te cumprimis obseruare
velim. Obserua secundò, quod non omnis arbor facilè cum alia qua-
uis coalescit, sed illæ tantum quæ similitudine quadam naturæ gaudent.
Dissimilitudine verò naturæ dissidentes, vt coëant fieri non potest.
{Quæ arbores facilè alijs inserantur.}
Taxi enim coniugium nulla arbor patitur. E contra Ficus Moro &
Platano, Morus Castaneæ, Fago, Malo, Pyro sylvestri, Terebintho,
Vlmo, Populoque albæ, vnde & alaba Mora, facilè coniunguntur: Py-
rus Amygdalo & Terebintho, Pyrus quoque Moro inserta, rubra Py-
ra proferet, Malus omni Pyrastri generi inseritur. Iterum Nux Arbuto
sola, Salice Punica, Laurus Malo, Damasceno Persica, Castanea varijs
arborum adulterijs gaudet, Cerasus nec Persici, nec Terebynthi re-
spicit hospitium, Cydonea & Caprificus cuiusuis arboris ambiunt
consortium, omnique se prostituunt surculo: Elæostaphylum denique
ex insita oleæ vite producitur: Persico-morum ex Persici & Mori
coniunctione, vnde & Mala Persica sanguinei coloris
originem sumunt, producetur.

/CA-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page