De Magnetica [...] Plantarum p. 615

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

culi contractiores euadunt; Hanc experientiam cum primò ex alio-
rum relatione comperissem, nihil non egi, quo has prædiuites natu-
ræ dotes altiùs penetrare possem; Omnibus igitur Arculariorum
Officinis, quas varietate lignorum refertas noram, inspectis, ligna
varia parallela ratione ad Chiromantiam hanc arboream pleniùs
contemplandam, dissecari curavi; & in Ebeno quidem veluti figura
1. monstrat, circulos omninò
reperi concentricos, uti in
ligno Brasiliano; In lignis verò
nostratibus, vt in secunda, ne-
scio quid ellipticum paraboli-
cum, aut hyperbolicum natu-
ram pinxisse inueni; ita tamen,
vt alicubi huiusmodi ellipses
laxiores, alibi strictiores essent; Aliquæ verò irregularem figuram,
& angulosam induerent, vt tertia, & quarta figura. Cuius quidem
diuersitatis causa, etsi multum mihi inquirenti, non occurreret; con-
tigit tamen, vt dum proxi-
mo autumno in Subla-
censem agrum ad Diui
Benedicti incunabula re-
ligionis causa profectus,
in valle quadam certas ar-
bores cædi viderem, occa-
sione data truncum vnum
ex ijs mihi planari curauerim; quem cum venis prorsus irregulari-
bus affectum comperissem; miratus sum vehementer, præsertim,
cum in planitie montis vicini in arbore eiusdem speciei cæsa, ellipti-
cum ac rotundum proxime accedens figuratum inuenissem; Erant
autem fibræ arboris in valle sectæ, vt 2. figura monstrat, vtrinque
versus Boream & Austrum strictæ, versus ortum verò & occasum
dilatabantur: cognoui tandem, huius rei rationem esse, quod vallis
ista recta ex ortu in occasum porrecta versus Meridiem proiecto
quodam monte, ita subtenderetur, vt magna anni partem tùm Orien-
tis, tum Occidentis Solis radijs in vallem accessus esset. Ad Meri-
dianam verò plagam, magna anni parte, mons obumbratione sua
omnem benignæ lucis aspectum arboribus in valle sitis adimeret;
vnde conclusi huius arboris fibras, iuxta Solis ex ortu, occasuque
continuò accedentis radios in hanc figuram diductas esse: ità vt
/laxiores

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page